Paulopoli, ex Brasiliae urbibus frequentissima, Maria Gratia Costa Penna Burgo, cuius commenticium nomen Gal Costa artificum more sibi adiectum tantum est notum ut eius fama ipsius adaequari haud facile possit, suis in aedibus animam nudiustertius exhalavit septuaginta septem annos nata. Primum nuntiatum est eam, cum patriam terram iam aliquot annos peragraret maxima carmina sua cantatum, cordis pergravi periisse correpta incommodo, cuius causa arteriae occlusio reperta sit. Quod deinde cantricis procuratores diurnariis edocendis praepositi mendax vero refellerunt et coarguerunt. Comperto popularis musicae Brasiliensis reginam, quae cum Maria Bethania, Gilberto Gil, Caietano Veloso gregem musicum, cui nomen Dulces Barbari (vulgo Doces Bárbaros), anno MCMLXXVI constituit, ad superos evolavisset, multitudo innumera, maerore perculsa, magnopere doluit. Nec silentio denique praetermittere non possumus quin inter eos, qui divinae memoriam mulieris canentis commoto gratoque animo prosecuti sunt, Aloysius Ignatius Lula da Silva, Reipublicae Brasiliensis praeses nuper iterum creatus, cum quo Gal Costa arctissimo amicitiae vinculo coniuncta est, sit imprimis adnumerandum.