O tempora, o moresIordanus Bardella in Marinae Le Pen locum substitutus est

Qui quartum iam annum in Europaeo oratorum popularium Coetu sedet, eum extremae sodales factionis dexterae, quae “Patria Congregatio” (Gallice "Rassemblement National") appellatur, die Saturni praesidem fecere

Ex Marinae Le Pen breviloquentis pagina

Quattuordecim fere menses sunt ex quo Marina Le Pen, famosa eorum moderatrix partis, qui nimium rebus conservandis nationique suae amplificandae student, factionis rectione ipsius, cui nomen Patria Congregatio (vulgo Rassemblement National), abdicavit, ut praesidentialibus comitiis interesset aliisque cum candidatis de Reipublicae Gallicae regendae munere contenderet. Quamobrem partium sodales suffragium habentes Lutetiam Parisiorum die V huiusce mensis Novembris convenerunt, ut XVIII Congressum haberent mulierisque illius civilis successorem designarent. Quorum plerique omnes Iordano Bardella, popularibus ex legumlatoribus Europaeis uni, qui usque ad illud tempus partibus, a Iohanne Maria Le Pen conditis, interim praefuerat, suffragati sunt talique modo eum viginti septem tantum annos natum, Ludovico Aliot, urbis Perpiniani magistro, praeferentes, novum praesidem creaverunt,