Heri ii quibus in Septentrionali America Foederata suffragii est latio, dum in omnibus Civitatibus, quibus universa regio illa sane constat, ad parlamentares legatos deligendos sententiam ferunt, in undequadraginta vero comitiis creandis gubernatoribus quoque interfuere. Quarum in una rem miram dictu audituque evenisse silentio autem praetereundum non est. In Massachusettia enim Maura Healey, ex Democratis sodalis generalisque quondam procuratrix, Godefridum Diehl, competitorem dexterarumque candidatum partium, cui palam Donaldus Trump suffragatus est, punctis longe plurimis vicit; quae vero prima est mulier lesbica, quam Civitatis illius incolae gubernatricem suam fecerunt.
10 Novembre 2022