Celeberrimae Arcigay consociationis sodales, quibus socii in singulorum circulorum albo adscripti munus concredidere vices agendi suas, in urbem Latinam a. d. III Id. Nov. convenere, ut duos post dies praesidem, secretarium generalem, sodalitati regendae administros nimirum crearent. Qui vero, dum Gabrielem Piazzoni publicis coetus negotiis actisque tertium vel, fortasse dixerit quispiam, perpetuum praeficiunt, mulierem moderatricem supremam primum elegere. Etenim Idibus Novembribus Natalia Maesi, quinque et quadraginta annos nata, quae in sodalicio nunc praesidet, omnium suffragia ad se rapuit.
15 Novembre 2022