O tempora, o moresDe iniquo legis decreto

Iure, quod Supremum Civitatis Italicae moderandae Consilium dedit, nuperrime constitutum est ut homines amplius quinquaginta, qui in publica loca vel privata suo arbitrio convenere, carceris poena punirentur ac pecunia multarentur

Ex Supremi reipublicae administrande Consilii praesidis pagina prosopobiblica

Georgia Meloni, administra primaria, omnesque qui summam imperii obtinent, primum legis decretum pridie Kalendas Octobres edixerunt, in quo normae de ergastulo, vaccinatione covidiana, publica disciplina insunt. Quod eodem die Sergius Mattarella, Civitatis Italicae rector, ratum habuit et in actis statim publicari iussit, ita ut id, cum in legem a senatoribus legatisque popularibus convertendum sit, duos menses valeat. Atqui quae Consilio ministrorum praeest, una praesertim cum Matthaeo Piantedosi, Ab internis negotiis administro, causa interposita quod Mutinae conventiculum delirum semiclausum, vulgo rave party, habitum esset, praescriptum rei publicae perniciosissimum tulit. Per legis decretum, quod non satis significanter scriptum patet, constitutum enim est ut delictum esset in publica loca vel privata convenire, si homines amplius quinquaginta arbitrio suo eo confluxerint, adeo ut publicam disciplinam vel salutem vel incolumitatem in praeceps darent, igiturque huiusmodi conventuum fautores sex usque per annos in carcerem includerentur ac pecunia multarentur, omnes vero, qui contionibus illis interfuere, poena dimidiata punirentur.