O tempora, o moresRenatus Balestra aequo animo paratoque mortem oppetiit

Perillustris vestifex, octo et nonaginta annos natus, animam die Saturni exhalavit

Ex Adolfi Urso breviloquentis pagina

A. d. VI Kal. Dec. Renatus Balestra in Urbis valetudinario, quo iacebat, inclinato capite, ubi iam vesperaverat, animam exhalavit undecentesimum agens annum. Cuius de exitu Friderica ac Fabiana, impigrae tanti hominis filiae, omnes publicum per nuntium fracto animo docuerunt. Quae patri amatissimo magnificum funus in templo Sanctae Mariae in Monte Sancto heri celebrandum curaverunt. Multitudo ingens ad exsequias concurrit, largos effundens fletus inclutique morti illacrimans vestifici, qui famosis actricibus, amplissimis matronibus ipsisque reginis sumptuosus vestitus ornatusque fecit atque, cum summi nominis vestificinam quoque instituisset, famam quandam divinam vivus emeruit. Inter eos qui Renati Balestra funeri interfuereunt, Villelmum Mariotto, Amadeum Goria, Annam Fendi, Patriciam de Blanck, Adrianum Franchi, Vincentium Spatafora, Alexandram Canale, Camillam (vulgo Milly) Carlucci memorare nimirum oportet.

X