O tempora, o moresIn Tuscia viginti quattuor aeneae statuae perantiquae repertae sunt

Complures lapides Etrusce ac Latinae inscripti, nummi ex auro vel argento vel aere, tabella votiva sunt quoque inventa

Omnes de novo inauditoque invento archaeologico certiores heri facti sunt. Ex effossionibus, quas Balneae Clusinae, in nobili Provinciae Senensis oppido, Etruscarum Romanarumque periti rerum antiquarum, Emmanuele Mariotti et Iacobo Tabolli ducibus, quartum iam annum faciunt, quattuor et viginti statuae aeneae singulari opere artificioque perfectae, mirabile dictu semperque dignum memoratu, integrae enim emerserunt. Quae Apollinis dei et Hygiae deae, divorum aliorum et imperatorum, epheborum et matronarum imagines sane repraesentant. Archaelogi innumeros nummos aureos et aera argentaque signata, tabella votiva permulta, lapides quosdam Etrusce ac Latinae inscriptos quoque reppererunt.