O tempora, o moresDe clari exposituris operibus gryllographi, qui “Nullum Calcium Carbonatum” vocatur, et artificiis

In urbe Langobardiae capite permultarum exhibitio tabularum, quas delineandi peritus ille pinxit, die XVII mensis Decembris inaugurabitur

Ex sodalicii "Arthemisia" ratione pipiatoria

Mediolani, celebribus in locis disciplinae artibusque provehendis aptis, quae “Vaporis Fabrica” appellata est, vulgo vero Fabbrica del Vapore, opera et artificia, quae affabre exaravit “Nullum Calcium Carbonatum”, vulgo vero Zerocalcare, quo sub nomine commenticio, artificum more, sibi adiecto Michael Rech omnibus notus est, ex ante diem sextum decimum Kalendas Ianuarias usque ad ante diem nonum Kalendas Maias anno MMXXIII ad spectandum proponentur. Quingentae amplius tabulae authenticae et taeniae visificae picturaeque adumbratae et imagines nubeculatae conspici poterunt, quae imaginariam reddunt urbem, ubi post universum terrarum orbem vastatum incolae ad vitam cotidianam suosque mores redire temptant. Cuius exhibitionis sollers consilium Silvia Barbagallo iniit, Italica artis operibus propalam collocandis sodalitas nomine Arthemisia ad effectum vero adduxit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter