Romae, in splendido gentis Iustinianae palatio, Henricus De Nicola, supremus Civitatis rector interim delectus, subscripto nomine, a. d. VII Kal. Ian. anno MCMXLVII primariam Reipublicae Italicae legem, quam tum Alcides De Gasperi, ministrorum praeses, tum Humbertus Terracciani, Consilii formae civitatis constituendae moderator, quoque obsignavere atque Ioseph Grassi, A Publicis dirimendis causis tribuendisque favoribus administer, recognovit, ratam habuit. Ex quo sane heri quintus et septuagesimus est revolutus annus. Quem ad anniversarium celebrandum diem Aedes Senatoriae, in antica parte, electricis facibus tribus vexilli patrii coloribus collucentibus vespertino tempore ornatae sunt.