O tempora, o moresOblongus panis, qui Gallice “baguette” dicitur, omnium patrimonium gentium agnitus est

Mundana societas, quam compendiariis litteris UNESCO appellant, cibum illum valde simplicem, verumtamen persuavem, tralaticio more factum in totius humani generis bona, quae tangi nequeunt, die XXX mense Novembri receperunt

Ex societatis UNESCO ratione pipiatoria

Pridie Kalendas Decembres Civitatum Coetus Consociatarum educationi, scientiae humanoque cultui provehendis, qui siglis UNESCO vocatur, oblongum panem, quem in Gallia, ut memoriae traditum est, ex farina aqua subacta, naturali modo fermentata saleque condita conficiunt et in furnis vaporatis percoquunt, in intactile universi hominum generis culturae humanitatisque patrimonium nimirum recepere. Quo nuntio adlato, nobilissima Gallorum gens imprimisque Emmanuel Macron, qui illorum imperium ipsorum tenet, prae gaudio de potestate exiere ac magnam Nationum consociationem ad caelum laudibus extulere, quod praedulcem et niveum mollemque panem aurata crusta teneraque, cui vulgare nomen baguette, praedicaverant eiusque tum confectionem tum culturam omnium bona gentium agnoverant.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter