O tempora, o moresFrancus Frattini de vita exiit

Vir ille civilis mortem tumore obiit quinto et sexagesimo aetatis suae anno

Ex Aulonae Çitaku breviloquentis pagina

Francus Frattini, insanabili implicitus morbo quo multos iam menses laborabat, Romae in polyclinico nosocomio, quod ab Augustino Gemelli, perinsigni medico sodaleque Franciscali, nomen ducit, pridie Iesu Christi Natalem periit annum agens sexagesimum sextum. Cuius memoriam omnes, qui tantum hominem decessisse audivere, commoto animo prosecuti sunt, praesidem Consilii publicis bonis tutandis administrandisque eum compluribus celebrantes laudibus ipsique, primum Europaeae Iustitiae, Libertatis ac Securitatis procuratori, deinde Ab Exteris negotiis quondam administro Italico pluriesque populari legumlatori, amplum tribuentes praeconium.