O tempora, o moresGerardus Bianco mortem obiit

Clarissimus vir civilis, unum et nonaginta annos natus, Kalendis Decembris debitum naturae placide persolvit

Ex Gratiani Delrio breviloquentis pagina

In Urbe Gerardus Bianco, cuius valetudo, cum medicus vulnerarius sectionem ei peregisset, in peius repente mutata est, vitam nudiustertius reliquit animoque pientissimo ad superos evolavit alterum et nonagesimum agens annum. Cui vero in Montis Citorii Palatio, quo conclave civilis viri corpori illius in funeris horam adservando exponendoque est heri instructum, populares legumlatores, senatores hominumque multitudo lugentium supremum vale dixere. Et etiam Sergius Mattarella, summus Civitatis Italicae rector, Gerardo Bianco, qui perinsignis Democratiae Christianae sodalis noviesque orator popularis legibus ferendis et annuis tributis decernendis fuit necnon a Publica Institutione administer, ultima honoris officia maerenti animo praestitit.