O tempora, o moresLiber, cui Simonetta Sciandivasci nomen indidit “De filiis, quos nolo”, de maternitate est

In opere typis Mondandorianis nuper excuso auctrix illa sententias, quas primum mense Ianuario per articulum ostenderat presseque tractaverat, verbis dilatavit ac fusissime explicavit

Liber a Simonetta Sciandivasci compositus, qui “De filiis, quos nolo” (Italice I figli che non voglio) inscribitur, celeberrimo e typographeo, quod Mondadori nuncupatur, a. d. III Kal. Dec in lucem prodivit. Qui ex eiusdem nominis articulo, quem in ephemeride, cui “Res diurnaria” (Italice La Stampa) est index, eximia auctrix illa de aversissima materno muneri voluntate sua hoc ineunte anno scripsit, nimirum ortus est et ex ducentis amplius commentationibus, orationibus scriptisque variis, per quae insignes mulieres omni doctrina praeditae et exculti optimis disciplinis viri et permultae lectrices lectoresque de maternitate, familia parentumque officio diu disputavere. Quorum omnium necnon inclutae diurnariae ipsius sententiae, quas ea ordinatim collegit, verbis dilatavit, fusissime explicavit, in hoc volumine sane continentur.