O tempora, o moresSummus pedilusor, quem Pelé vocant, eodem die, quo Viviana Westwood, decessit

Unus Paulopoli, altera vero Londinii mortem obiit

Tribus diebus ante huius horribilis exitum anni, quo morbi, fames, calamitates generisque cuiusvis mala cunctis gentibus ingruerunt atque Russorum copiae, Vladimiri Putin, pessimi hominis ac scelesti, imperiis oboedientes iniquis, Ucrainorum fines iniuste insidere, loca occupata vastare, incolas atrociter trucidare sine ulla intermissione coeperunt, tum Edson Arantes do Nascimiento, commenticio nomine Pelé undique notus, tum Viviana Westwood extremum effudere spiritum. Inclutus pilicrepus Brasiliensis, quem nationes terrarum orbis universae maxumum inter omnes adversariorum portae laudatissimos violatores semper praedicavere, in Paulopolitano valetudinario, quo ob coli cancrum iacebat, decessit anno aetatis suae altero et octogesimo. Clarissima vestituum et ornatuum confectrix reginaque mundi Punkiani in Londinii vico, quem vulgari voce Clapham appellant, fatali morte vero functa est octogesimum alterum agens annum.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter