Festus hodie recolitur dies sancti Nicolai, qui saeculo quarto, Myrensem Ecclesiam regens, tam impense Christi evangelium nuntiavit ac de pauperibus egenisque sublevandis curam adhibuit, ut, postquam mortuus est, gloriosa eius ipsius sanctimoniae miracolorumque fama per orbem terrarum repente percrebuerit hacque commotorum numerus peregrinantium in dies auxerit ad urbem Barium, quae undecimum iam saeculum incliti caelitis exuvias pie asservat. Cuius memoriam superioribus temporibus Transalpinarum regionum incolae reliquarumque Europaearum peculiaribus colebant obsequiis, adeo ut fictae de sancto Nicolao fabulae nonnullae propter effrenatam novarum rerum eventuumque mirificorum cupiditatem in lucem quoque prodirent. Ex quibus consuetudo, quae opinione et gratia apud multas gentes nostra quoque aetate floret, invaluit illa strenas nocte, qua dies V et V mensis Decembris iunguntur, pueris largiendi. Qui nesciunt parentes munuscula eis donavisse, Sanctum Nicolaum hoc putantes fecisse.