O tempora, o moresSinisa Mihajlović immatura morte peremptus est

Inclitus sphaerista ac pedilusorum exercitor saevo a morbo periit, quo quartum iam annum laborabat

Ex Ivani Scalfarotto ratione prosopobiblica

Hesterno die Romae, in hospitali infirmorum domo quam Paideia vocant, Sinisa Mihajlović, natione Serbus, cui Italica civitas impertita erat, leuchaemia myeloidea acuta correptus obiit anno aetatis suae tertio et quinquagesimo. Omnes autem, cum eximium pedilusorum exercitatorem quondamque pilicrepum adversariorum portae laudatissimum violatorem praecipiti morte ablatum esse audivere, summo sunt maerore adfecti. Quo nuntio adlato, Ivanus Scalfarotto, civilis senator factionis quae vulgari voce Italia Viva nuncupatur, in Prosopobiblio scripsit Menandri utens illo: «Quem dii amant, is iuvenis moritur».