Romae in parvo Aegyptiorum templo, quod in magno Agri Verani coemeterio situm est, Ioannae Lumbroso, nomine deminutivo Vannae et cognomine Barenghi, quod ex marito sumpserat, omnibus notae, iusta funebria a. d. VI Id. Dec. peracta sunt. Cui filii nepotesque dolore fracti sepulturae honorem subinde tribuere. Egomet autem, cum heri audivi inclutam diurnariam illam, quae in ephemeride “Respublica” (vulgo La Repubblica) accuratos subtilesque articulos exaravisset talique modo magnam sibi laudem comparavisset, nimirum mortuam esse, maerore perculsus obmutui ac magnopere dolui. Ave aeternumque ave, impigra mulier eximiaque scriptrix, cuius memoriam omnes qui te dilexere pie inviolateque servabunt.
1 Dicembre 2022