O tempora, o moresBrevior pellicula ab Alicia Rohrwacher composita ad Praemium Ansgarianum candidata est

Aldus Signoretti unus autem est e quinque petitoribus selectis ad obtinendum optimi fucationum artificis titulum

Hesterno die omnes curiositate, qua solet, taeniarum visificarum vel hominum candidatorum exciperunt nomina, quae Academiae Silvacrifoliensis sodales proposuerunt ut Praemii Ansgariani victores deligerent. Maxima vero laetitia Italos affecit, postquam illi et Aliciam Rohrwacher, artatae moderatricem pelliculae, cui nomen Pupillae, vulgo Le Pupille, et Aldum Signoretti, virum fucandi peritum, inter petitores selectos esse audiverunt.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter