O tempora, o moresAnniversario die, quo Petrus Sanctus Mattarella necatus, eius nepos novam postulat inquisitionem

Iuvenis causarum actor, secundo loco natus inter Bernardi filios, quem Regionis Siciliae tum praefectus ex Irma Chiazzese genuit, petitionem suam in vulgus edendam heri curavit

Ex Theresiae Bellanova breviloquentis pagina

Hodie tertius et quadragesimus annus completur, ex quo Petrus Sanctus Mattarella a nequissimis hominibus trucidatus est. Cuius necis idonei iudices ac legitimi, ut omnes sciunt, Salvatorem Riina, Michaelem Greco, Bernardum Brusca, Bernardum Provenzano, Franciscum Madonia, Antoninum Geraci et Iosephum Calò, scelestae duces consociationis, quae Res Nostra appellatur, ad sempiterna vincula damnaverunt. Heri autem, cum anniversarius funeris crudelis dies adpropinquaret, Andreas Mattarella, incluti Siculorum Regionis praefecti nepos, magistratus petiit, ut novas investigationes iudiciales peragerent, exploratam veritatem in lucem proferrent ac tum sicarios tum illos, cuius impulsu scelus illud est commissum, aliquando detegerent. Notum enim est Petrum Sanctum Mattarella in crimen non tantum gregales mafianos sed etiam pravos rei publicae administratores iterum ac saepius vocavisse. Andreae Mattarella postulatum scriptores diarii, quod Ephemeris Siciliae (Italice Giornale di Sicilia) dicitur, in vulgus vero ediderunt.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club