Omnes gentes, cum Brasiliopoli nequissimos pristini Foederatarum Brasiliae Civitatum rectoris sectatores eiusque partium propugnatores turbulentissimos et in senatorum legatorumque popularium aedes et in Aulam praesidentialem et in postremae provocationis iudicum domum nudiustertius irrupisse et omnia vastavisse audiverunt, foedissimum illud scelus exsecrantur stupore correptae indignationeque accensae. Quod etiam apud nos factum est. Hic ego mirer Matthaeum Salvini, factionis ducem, cui nomen “Societas”, vulgo vero Lega, et A Structuris ante parandis publico operi necessariis administrum, ne verbum quidem de Brasiliensi facinore dixisse? Minime vero. Vir ille civilis, geopoliticae ingenium artis, vel aptius incomparabile politices ingenium ut Alexia Morani per ironiam heri pipiavit, non solum Iairum Bolsonarum sed etiam Vladimirum Putin et Donaldum Trump, famosos perditosque homines, summis crebrisque laudibus ad caelum enim extulit.