O tempora, o moresItalicorum princeps pilicreporum mortuus est

Ioannes Lucas Vialli, exitiali morbo affectus, animam efflavit annum agens undesexagesimum

Ex Catharinae Balivo breviloquentis pagina

Qui apud Italos opinione gratiaque florebat, is heri, unus ex maximis omnium temporum pedilusoribus, mortem obiit. Etenim Ioannes Lucas Vialli, qui universam famam laudemque vivus sibi comparavit, follem in adversariorum portam saepe impingens, in Londinensi nosocomio, cum ex gravi pancreatos cancro sextum iam annum laboraret, heri decessit.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club