Hyacintha Ardern in conventu diurnariis edocendis necopinato declaravit se Supremi Novozelandiensi Civitati regendae Consilii praesidis munere atque factionis a labore nuncupatae rectione abdicare. Quae, postquam se in officio usque ad ante diem septimum Idus Februarias futuram esse dixit, propositi sui rationes praetexuit his usa verbis: «Homo sum sentioque me esse maxime defatigatam: vires enim deficiunt».
20 Gennaio 2023