O tempora, o moresPerdolens Sophia Ginae, vita defunctae, supremum vale dicit

Prior actrix illa, ut alteri illi, quae nudiustertius exspiravit, debitum honorem tribueret, his verbis usa est: «Stellae lux tuae in aeternum splendebit»

Hodie Capitolium, in cuius arce conclave Ginae Lollobrigida corpori in funeris horam adservando exponendoque instructum est, cum viris mulieres, senes cum iuvenibus, cum divitibus pauperes usque in crastinum scandent, qui clarissimae artifici pulchritudine quadam divina praeditae, necnon eximiae venustatis sexualium desiderium voluptatum hominibus commoventis imagini, obsequium observantiamque testentur. Heri vero Sophia Loren, quae quinquaginta fere annos de gloria principatuque cum Gina idem vicissim faciente certavisse omnibus visa est, ei publicum tribuere honorem supremumque dicere vale voluit, his verbis usa: «Stellae lux tuae in aeternum splendebit. In oculis te gesto, Gina».

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club