O tempora, o moresSoror Andreas, ex omnibus natu maxima mulier, placide decessit

In urbe Telonio religiosa sodalis centesimo duodevicesimo aetatis suae anno mortua est

Ex Roberti Zichittella breviloquentis pagina

Soror Andreas e Filiabus Caritatis, cui saeculare nomen Lucilia Randon, Telonii, in Congregationis domo sanctimonialibus senibus recipiendis, Vincentiano spiritu imbuta nudiustertius ad requiem transiit aeternam. Quae, cum annos CXVIII, menses XI, dies XIII vixisset, ex a. d. XIII Kal. Mai. usque ad hesternum humana fuit persona omnium, quas terra sustinet, vetustissima. Quamobrem, religiosa sodali defuncta, Maria Branyas Morera, mulier Cataloniensis, humanae gentis principis nomen sumpsit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter