O tempora, o moresFAVSTA OMINA

Iniens annus prosperitatis pacisque sit tempus, quo contra Ucrainos impium bellum a Russis susceptum tandem conquiescat

Hesternus dies orbi sollemnis illuxit universo, quo die novi principium anni incepit. Quapropter omnia bona, felicia, fausta fortunataque vobis, lectores carissimi ac lectrices, optimaque quaeque iis, quos diligitis, nimirum ominor praecorque. Ut praeterea pax, tranquillitas concordiaque undique regnent ac nefandissimum praesertim bellum, quod Vladimirus Putin, scelestus Russorum dux et crudelis, Ucrainis ultro tulit, aliquando conquiescat, imo ex corde exopto.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter