O tempora, o moresCeleber dulcisque ursus Marsicanus, cui nomen vulgo Juan Carrito, vitam amisit

Heri vesperi mitissima belua, domesticarum insigne imagoque silvarum, quae inter fines Aprutiensium, Latialium ac Molisinorum sunt, autocineto icta humi procubuit

Ex Marci Marsilio breviloquentis pagina

Omnes acri affecti sunt dolore, quum Juan Carrito, ursum fuscum ad Marsicanam subspeciem pertinentem, propter mansuetudinem, naturam socialem, iucunditatem omnibus carissimum, periisse audiverunt. Etenim heri vesperi belua illa mitissima, domesticarum insigne imagoque silvarum, quae inter fines Aprutiensium, Latialium ac Molisinorum sunt, cum prope Castrum Sangri autocineto ex improviso icta provolutaque esset, paulo post animam efflavit. Cuius memoriam Marcus Marsilio, Regionis Aprutii praeses, flexanimis verbis primus prosecutus est.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter