O tempora, o moresSabbatius De Sarno ad capessendum magni momenti munus vocatur

Qui celeberrimae domui vestiariae “Gucci” praesunt, eum vestificum opere praecipuum delegerunt

Ex vestificinae, quam "Gucci" dicunt, ratione pipiatoria

Sabbatius De Sarno, Neapoli XXXIX abhinc annos natus, omnes ornamentorum artifices moderabitur, qui in officina lautissimis vestibus luxuriaeque instrumentis conficiendis, cui vulgo nomen Gucci, operam suam praestant. Quod qui tum vestificinae illi tum multinationali societati, quae Kering nuncupatur, sane praesident, per nuntium diurnariis edocendis commune nudius tertius divulgaverunt, se vero dicentes eum vestificum opere praecipuum elegisse.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter