Hesterno die Antonii Spadaro liber, qui Divinus contextus. Oppositae Iesu imagines (Italice Una trama divina. Gesù in controcampo) inscribitur, editoriae typis domus Marsilio impressus prodiit. Qui vero brevi sed luculenta Papae Francisci praefatione illustratur, in qua Romanus Pontifex non solum de Mariae Filio disserit sed etiam scriptores, poetas omnesque artifices adhortatur ut iconicum Christi simulacrum operibus suis reddant talique modo Evangelium nuntient. Quod Martinus Scorsese, cum ex Antonii Spadaro libro, velut e fonte, afflatum hausisset, primus fecit, cinematographicam scribens narrationem. Tum fabula haec ad scaenarum actus composita tum prooemium pontificium in Robinson, culturali commentario octavo quoque die vulgato additoque ephemeridi, cui Italicum nomen La Repubblica, hodie sunt edita.
14 Gennaio 2023