O tempora, o moresStephanus King novam fabulam horrificam edituram esse nuntiat

Liber, qui Anglica voce “Holly” inscribitur, die V mensis Septembris in lucem prodibit

Iuvenis mulier nomine Holly Gibney, quam Stephanus King excelsae celebritate mentis invenit atque excogitavit suaque in opera duobus fere abhinc lustris primum introduxit, a scriptore illo novae narrationis praecipua facta est persona. De qua, criminum vestigatrice, ipsiusque rebus gestis in mythistoria, quae Holly inscribitur, sane agitur. Haec fabula horrifica Nonis Septembribus in Foederatis Americae Civitatibus ex officina libraria Scribner prodibit, in Italia domus editoriae Sperling & Kupfer typis, cum ex Anglico sermone conversa esset, vero excudetur.