O tempora, o moresValtherus Cunningham hac e vita ad superos evolavit

Insignis cosmonauta nonaginta annos natus periit

Ex Michaelis Massimino breviloquentis pagina

In urbe Hustonia Valtherus Cunningham aliquot abhinc horis mortem obiit nonagesimo aetatis suae anno. Omnibus notum est una cum duobus aliis cosmonautis eum, qui in Instituto Americano rei aeronauticae aetheriaeque gerendae, vulgo NASA, operam praestabat, aerium per claustrum, anno MCMLXVIII, siderali invectum navigio, cui nomen Apollo 7, sane volitavisse.

Le newsletter
de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter