O tempora, o moresAugusta Montaruli publicum munus abdicavit

Legata legislatrix dextrarumque sectatrix partium, quae “Fratres Itali” dicuntur, cum a postremae provocationis iudicibus peculatus damnata esset, proximae ab Actis Supremi Consilii studiorum Universitatibus praepositi honore abiit

Ex Augustae Montaruli breviloquentis pagina

Die Veneris iudices, qui in Summo causis dirimendis Concilio sedent, Augustam Montaruli pecuniae publicae, quam politicae sodalis illa factionis, cui Georgia Meloni praesidet, inter annos MMX et MMXII, cum munere a Consiliis Pedemontanae Regionis fungeretur, indebita aeris solutione surripuerat, sententia peremptoria condemnaverunt atque carcerali anni unius sexque mensium custodia multaverunt. Postridie eius diei mulier civilis, iuvenilibus peregrinationibus, quas ad Presidappiense Beniti Mussolini sepulcrum fecit, quoque famosa, a proximae ab Actis Supremi Consilii studiorum Universitatibus praepositi officio vero recessit.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club