O tempora, o moresOmnia Roberti Marley opera phonographica iterum imprimentur

Duodecim orbes, in quibus celeberrima auctoris cantorisque Iamaicani carmina denuo incisa erint, die XXIV mensis Martii in lucem prodibunt

Heri octo et septuaginta elapsi sunt anni, ex quo Robertus Nesta Marley, omnibus Anglica voce deminutiva Bob notus, in insula Iamaica primas vitales auras hausit. Quamobrem tanti memoriam viri celebrare cupientes, eius propinqui laetabundi nuntiavere cantoris eiusdemque sive cantus sive carminis auctoris illius omnia opera phonographica iterum impressura atque duodecim orbes in domo editoria incisos, quam ipse reggeanae musicae propheta ille vulgata appelatione Tuff Gong anno MCMLXX condidit, die XXIV mensis Martii in lucem prodituros esse.

X