Burtonius Bacharach, quattuor et nonaginta annos natus, in domo sua, quae Angelopoli est, die Mercurii naturae debitum placide reddidit. Qui vivus summam laudem gloriamque sibi vero comparaverat, praesertim carmina ab Haraldo David composita musicis reddens ornansque modis. Inter quae duorum canticorum facienda praecipua mentio est illorum, quibus nomina “Perge ire” (vulgo Walk On By) ac “Precatiunculam facio” (vulgo I Say a Little Prayer).
11 Febbraio 2023