Prope templum deae Herae sacrum, quod Selinunte in celebri consaepto archaeologico iacet, magnus concentus musicus, qui vulgari lingua A nome loro vocatur, eorum memoriae, quos gregales mafiani crudeliter nefarieque necaverunt, die Veneris celebratus est. Cui inter alios Ioannes Caccamo, Ioseph Anastasi, Simona Molinari, Claudius Santamaria actor, Clara Galiazzo, Fabricius Cammarata, Alexius Bondì, Serena Ganci, Claudius Sala, Vincentius Crivello symphoniacumque agmen, cui nomen “Procuratrix Petitorum” (Italice La Rappresentante di Lista), autem interfuerunt. Ex hoc mirifico vocum et tibiarum nervorumque cantu partim per undas radiophonicas est quoque transmissus.