O tempora, o moresGeorgius Ruffolo vitae cursum confecit

Insignis rerum oeconomicarum studiosus fautorque socialismi sex et nonaginta annos natus mortuus est

Ex Bobonis Craxi breviloquentis pagina

Romae, qua in urbe die XIV mensis Augusti anno MCMXXVI ortus est, Georgius Ruffolo mortem heri oppetiit. Qui ad oeconomicam disciplinam peritus ac Socialistarum Italicarum partium sodalist fuit, is legumlatoris popularis munus semel sustinuit, senatoriam dignitatem bis suscepit, Rei ambitali provehendae administri officium ex anno MCMLXXXVII usque ad annum MCMXCII fecit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter