O tempora, o moresIacobus Jankto homosexualem se professus est

Iuvenis pedilusor ortu Pragensis nuntium omnibus adtulit interretica utens pellicula

Ex Iacobi Jankto breviloquentis pagina

Iacobus Jankto, peritissimus sphaerista natione Cechus qui, septem et viginti annos natus, folle calcibusque in media campi parte ludit, se personam esse homosexualem palam ac libere animoseque dixit. Quod heri fecit vocem et imaginem imprimendo suam in taeniola sonigera visificaque, quam ille ipse, nuntiolo in Pipiatorio scripto, interretialiter vulgavit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter