O tempora, o moresLeiji Matsumoto mortem oppetiit

Spectatissimus imaguncularum confector Idibus Februariis supremum edidit spiritum sextum et octogesimum agens annum

Akira Matsumoto, qui fictum artificis nomen Leiji sibi imposuerat, in urbe Tokio die XIII huiusce mensis Februarii obiisse, annos natum quinque et octoginta, omnibus heri tantum est nuntiatum. Qui vero, cum magnificas imagines lepidas pinxisset ac percelebres libellos pictographicos confecisset, inter quos fabula adumbrata, quae “Harlock Navarchus”, vulgo Capitan Harlock, inscribitur, nimirum eminet, sibi summam laudem peperit divinamque quandam famam emeruit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter