Heri duo iam abierunt anni, ex quo Lucas Attanasio, in Re Publica Populari Congensi legatione Italica fungens, Victorius Iacovacci, carabinarius praesidiarius, ac Mustapha Milambo, autoraedarius Sociatarum Nationum Coetui, quem O.N.U. siglis nuncupant, operam navans, a pessimis hominibus ac scelestis prope urbem Gomam trucidati sunt. Anniversario autem die, quo viris tam laudabilibus impii sicarii vitam per nefandum scelus eripuerunt, Sergius Mattarella, supremus Civitatis nostrae moderator, Ignatius La Russa, senatorum praeses, inque legatorum legislatorum ordinem adlecti, inter quos Ivanum Scalfarotto memorare oportet, illos ipsos summa cum gratia recordati sunt. Nec denique silentio praeterendum est, quod Antonella Napoli, magni nominis diurnaria, librum de execrabili delicto scripsit atque in vulgus septem abhic diebus edidit.
23 Febbraio 2023