O tempora, o moresMauricius Costanzo e nobis ereptus est

Clarissimus diurnarius ac televisificarum emissionum rector annum agens quintum et octogesimum vitam amisit

In hac imagine anno MCMXCVI photographice expressa Mauricium Costanzo cum Franco Grillini colloquentem videmus

Romae in valetudinario, quod Paideia appellatur, Mauricius Costanzo, cum medicus vulnerarius sectionem ei peregisset, inter Mariae De Filippi, uxoris dilectae, sublevantis manus, ingravescente morbi vi, heri extinctus est annum agens aetatis quintum et octogesimum. Qui eminuit inter Italicos diurnarios rectoresque emissionis televisificae in eloquentia ac spiritu ideoque apud omnes summa auctoritate floruit atque, eorum factioni, quos Radicales vocant, dato nomine, maximam gloriam cepit tum provehendis personarum homosexualium iuribus tum oppugnandis mafianorum gregalium consiliis, eum permulti luxerunt ademptum ipsiusque laudes lacrimabundi praedicaverunt.