O tempora, o moresDe novo Corporatorum Diurnariorium Italicorum Foederis praeside

Ad munus illud qui sui alienique ius suffragii habent Victorium Di Trapani designaverunt, Alexandram Costante ab Actis eiusdem consociationis vero creantes

Ex Mauricii Di Schino breviloquentis pagina

Arcione, quo in oppido Corporatorum Diurnariorium Italicorum Foederis, siglis FNSI, Conventus XXIX ex a. d. XVI usque ad a. d. XIV Kal. Mart. celebratus est, trecenti sex delegati, qui ius sui ferendi alienique excipiendi suffragii habent, novum praesidem renuntiavere. Quod ad munus Victorio Di Trapani, duodequinquagesimum agenti annum, nudiustertius suffragati sunt. Eodem die ab iis ipsis Alexandra Costante, septem et quadraginta annos nata, ab Actis consociationis punctis longe plurimis delecta est.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club