O tempora, o moresUcrainorum Resistentia in actis periodicis, quae Linkiesta Paper inscribuntur, apte celebratur

Novus commentariorum fasciculus singulariter editus in lucem hodie prodit

Primus hodie completur annus, ex quo Russorum copiae Vladimiri Putin, nequissimi hominis, iussu in Ucrainos bellum intulerunt. Quibus nobilissima Ucrainae gens firmis viribus resistere ex illo die non desinit. Ut qui feris infestisque hostibus tam strenue obnituntur, verbis extollerentur praedicarenturque et condigna laudum praeconia iis peragerentur, Christianus Rocca, clarus diurnarius, novum commentariorum fasciculum, qui Linkiesta Paper inscribuntur, typis excudendum curavit. Quae acta singulariter edita in ephemeridum tabernulis, quae Mediolani ac Romae sunt necnon in omnibus hamaxostichorum stationibus aeroportibusque Italicis, decem euronummis emi possunt.

X