Victorius Bachelet apud Magnum Sapientiae Lyceum in insidias, quas Anna Laura Braghetti ac Bruno Seghetti, tromocraticae sodales consociationis, cui nomen “Rubrae Cohortes” (Italice Brigate Rosse), ei ipsi composuerant, pridie Idus Februarias anno MCMLXXX incidit vitamque, ubi primum igneis manuballistulae glandibus transfossus est, nimirum amisit. Quo ex tempore tres et quadraginta anni heri impleti sunt. Ut tantum Supremi magistratuum Consilii propraesidem, Democratiae Christianae sectatorem academicumque Iuris publici tradendi munere fungentem summa cum gratia recordarentur, Catholicorum Italiae iuvenum foedus Almum Urbis Athenaeum celebrantium sollemnem apparaverunt instruxeruntque consessum, qui in celeberrima studiorum Universitate Romana proximo die Lunae habebitur. Cui, postquam de more Ioannes Bachelet, Victorii filius, et Matthaeus Jarno Santoni, legum iurisque studio deditus, salutationes fecerint, Stephanus Ceccanti, Iuris constitutionalis professor, et Augustus D’Angelo, Historiae aetatis nostrae praeceptor, Gabriele Cela moderante, vero intererunt.
13 Febbraio 2023