O tempora, o moresPro Iranianis mulieribus

Cum annua dies, quae apud omnes nationes feminis dicatur, hodie revolvitur, earum oblivisci non possumus quae ad recuperandam libertatem pugnant

Recurrens Dies Internationalis Feminarum occasionem praebet, ut Iranianarum mulierum virtutem diligentius consideremus atque venerabundo animo recogitemus quid eae adversus effrenum absolutumque crudelium islamismi fundamentorum propugnatorum imperium ac masculinam proterviam fecerint et faciant. Quarum hodie oblivisci non igitur possumus neque obnixam voluntatem, qua, praeditae abunde, illae ipsae viris tam scelestis perditisque resistunt et pro dignitate tuenda libertateque recuperanda pugnant, silentio quidem praeterire.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter