O tempora, o moresBeatrix Biagi mortua est

Insignis diurnaria, quinque et septuaginta annos nata, Mediolani decessit

Ex Franci Scarsella breviloquentis pagina

In urbe capite regionis Langobardiae Beatrix Biagi, Entii, diurnarii clarissimi, filia, quam omnes Italico nome deminutivo Bice cognoscunt, morti heri occubuit quinto et septuagesimo aetatis suae anno. Ut primum mulierem illam ex hominum vita migravisse nuntiatum est, permulti maximo dolore affecti sunt, eius virtutes lacrimabundi sane praedicantes praesertimque in instituenda sodalitate Articolo 21 navitatem.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter