Hesterno die Ioseph Biden, qui clavum Americanae rei publicae tenet, Brussium Springsteen in Domo Alba laetanter recepit, hominum caput, Anglice vero The Boss, fauste acclamavit honorisque insignibus rite decoravit. A quo enim citharista et cantor idemque sive cantus sive carminis auctor ille aureo nomismate, quod de artibus merentissimis more gentico tribuitur, donatus est et ornatus.
23 Marzo 2023
O tempora, o moresIn Domo Alba Brussius Springsteen maximum honoris insigne accepit
Clarissimus musicus cantorque a supremo Foederatarum Americae Civitatum rectore aureo nomismate, quod optime de artibus merentibus tribuitur, honestatus est