Omnes maerore intolerando luctuque adflicti sunt et confecti, quum heri in Urbe Brunonem Astorre, virum civilem Popularium factioni adscriptum et laticlavio honestatum, post meridiem de superiore gentis Cinciae aedium parte decidisse atque animam repente exhalavisse audiverunt. Quibus, simul ac tantum hominem necem sibi conscivisse, corpus e quartae domus illius tabulationis fenestra in praeceps iacientem, suspicio fuit, dolor nimirum crevit. Brunonis morti non modo consodales eius ipsius ac socii, verum etiam adversariarum partium sectatores illacrimati sunt. Ex aliis de Helena Schlein, Nicolao Zingaretti, Henrico Letta, Simona Malpezzi, Godefrido Bettini, Carolo Calenda, Matthaeo Renzi, ex aliis vero de Georgia Meloni, Ignatio La Russa, Vidone Crosetto, Andrea Augello, Paula Frassinetti, Francisco Storace mentio facienda est.
4 Marzo 2023