O tempora, o moresIoannes Franciscus Fogel diem obiit suum

Eximius diurnarius ac scriptor quinque et septuaginta annos natus periit

Ex Brunonis Patino breviloquentis pagina

Lutetiae Parisiorum, in urbe Galliae capite, Ioannes Franciscus Fogel, unus ex auctoribus repertoribusque diurnariorum scriptorum, quae digitali modo imprimuntur, nudius tertius decessit sextum et septuagesimum agens annum. Qui magni nominis diurnarius opusculorumque altioris doctrinae scriptor fuit, is, Brunone Patino favente, in conficiendis interretialibus ephemeridis celeberrimae paginis, quae “Mundus”, Gallice Le Monde, inscribitur, anno MCMXCV nimirum interfuit.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club