O tempora, o moresIustus Fontaine e vivis excessit

Summus pedilusor Gallicus, undenonaginta annos natus, fato obiit

Ex Emmanuelis Macron breviloquentis pagina

Hesterno die Iustus Fontaine Tolosae, qua in urbe vitam agebat, placida quievit morte annum agens nonagesimum. Qui adversariorum portam in uno certamine mundano pedilusorio totiens violavit, ut nullus umquam pilicrepus par ei esset. Tantum follilusorem Emmanuel Macron, Reipublicae Gallicae praeses, summis exornavit laudibus, illum praedicans patriae gloriam decusque.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter