O tempora, o moresKenzaburō Ōe hac e vita demigravit

Vir litteratissimus, Nobeliano praemio decoratus, mortem obiit undenonagesimum agens annum

Ex Philippi Roi breviloquentis pagina

Kenzaburō Ōe, annos natus duodenonaginta, in urbe Tokio inter suorum amplexus supremos anhelitus a. d. V Non. Mart. posuit. Ac tamen omnibus de illius morte nuntium tristissimum heri tantum adlatum est. Is vero, magni nominis scriptor, Nobelianum praemium, quod hominibus in Litteris eminentibus adiudicatur, anno MCMXCIV percepit. Cuius opera sapientiam olentia atque ad gentium pacem provehendam ac vim atomicam interdicendam actiones innumerabiles semper memorabuntur.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter