Die Saturni, cum Georgia Meloni, rectrix Supremi Consilii publicae rei gubernandae, Marium Sechi Sedis Chisianae diurnariis edocendis praefectum delegisset, omnibus nuntiatum est Ritam Lofano in ephemeridum scriptoris illius locum esse successuram officiumque accepturam praesidis societatis nuntiis evulgandis, quae siglis AGI nuncupatur. Cui Paulus Borrometi, magni nominis diurnarius novusque sodalitatis compraeses, adiutricem operam vero navabit.
6 Marzo 2023